- AEA
- I.AEAColchidis metropolis ad Phasim amnem, Aeopolis Ptolemaeo, Lippotamo hodie, teste Moletic. logitud. 72. 30. latitud. 45. 30. Vide Plin. l. 6. c. 4. Manil. l. 5.----- Quantum Phasis, quantum Aea recessit.Sicenim legendum esse, non Aeta, dicit Gronov. ad Livium,: imo imnes illos locos, ubi Aeta diffyllabon, vitiatos esse docet Heinsius ab Ovid. Vide Ioan. Frid. Gronov. Observ. l. 4. c. 21. Eam postea Dioscuriadem, tandem Sebastopolin, dictam esse, discimus ex Stephano in voce Διοσκουρίας, et Arriano in Periplo Ponti Euxini. Plinius tamen et Aean et hanc Sebastopolim a Dioscuriade facit diversas, apud Salmas. ad Solin. p. 193. Sane Dioscuriada, quasi suô adhuc tempore notam, memorat Ammianus etc. Est quoque Africae urbs. Sil. l. 3.Aeaque Trinacrios Afris permista colonos.Vide Oea. Est et in Thessalia urbs. Item Macedoniae fons circa Amydonem urbem. Vide Aeas.II.AEAnomen puellae venatricis, quae Phasidis fluviiamplexus fugiens, Deorum miseratione in sui nominis insulam versa est. Val. Flacc. Argonaut. l. 5. v. 425Barbarus in patriis sectatur montibus AeamPhasis amore furens: pavidas iacit illa pharetrasVigincô trubata metu: discursibus et iamDesicit ac volucri victam Deus alliat undâ.Quod propterea ficturn est a poeta, quia Aeam insulam, sive urbem Colchidis Phasis fluvius praeterfluit.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.